MODUS
Mechanice explorandi Virtues & Qualitates diversi generis & constructiones Navigiorum.

MEchanismum quendam tradere velim, appendicis loco, qui inserviat explorandis diversi generis Navigiorum Virtutibus. Adhuc enim nec per scientiam nec per artificium plane notum est, qu�nam constructio sit optima & reliquas ante-cellat, unde etiam quot opifices tot navigiorum genera: in parvis experiri licet multum illorum discriminis; scilicet hoc navis genus velocissime transire Oceanum, hoc vero lentius; hoc melius ferri secundum ventos, hoc melius ad obliquum, & plura alia. Ars cognoscendi virtutes cujuslibet navigii ex priori, hoc est, ex dimensione Figur� ejus, aliquot adhuc s�culorum opus est; usque tamen debito mirari debemus industriam opificum nostri temporis. Machina h�c Hydraulica, quam tradere velim, est modo pro explorandis Navium virtutibus in parvis, & ab illis pr�sertim in usum referri, qui Ectypa sive modellas navium diversi generis possident: vide Figuram 1.

Est modo Canalis longitudine 6 vel 8 ulnarum profund: un�us vel 2 pedum, & latitudine un�us uln�, scil: (AB), in quo commode teneri & fluitare pussunt parv� qu�dam navigiorum form�, vulgo modell� apellat�. Sit ad eundem canalem affixus incurvatus stipes cum cochlea (h), qui etiam sit factus, ut elevari & deprimi possit, hoc est, elevari ad (m) & deprimi ad (n), prout requirit opus; hic affixus sit pr�dicto Canali a parte anteriori; funiculus vel filum quoddam per cochleam (h) se sinuet; in cujus un� extremitate pendeat globulus (i); altera extremitas alligata sit ad summitatem mali sive alibi, ut in (e). His datis, explorare licet diversi generis & structur� navigia. ut

1. Quoad Cursum: 1. sint form� navigiorum ejusdem ponderis; si in un� pars ponderis desit, augendum est illud aliquibus lapidulis, ut pondere sint �quales; in puncto (e) alligetur filum; sit altitudo (eC) & longitudo (eh) nota, & sic immissa in Canalem (AB), qui repletus sit aqu�: Ope globuli (i) trahatur navicula h�c parva versus (B); tempus quo percurrit distantiam (eh) observetur libratione penduli (Fig: 2). Quibus factis, substituatur alia navicula loco hujus, qu� �qualis sit pondere, adque eandem distantiam & altitudinem alligetur filum (eh); observetur pari modo tempus, quo percurrit idem spatium, sic cum 5, 10 vel pluribus hujuscemodi naviculis. 2. Ex tempore un�uscujuslibet patet excellentia un�us & alterius quoad cursum in aqua: navicula enim, qu� velocissime percurrit spatium (eh), optima est judicanda quoad cursum; scilicet, si sit navigium magnum ejusdem structur�. Unde differentiam multarum observare mechanice licet.

2. Quoad pondera. Si e�dem navicul� onerentur, adeo ut omnes �qualiter sint onust�, eodem modo experiri licet differentiam illarum in velocitate curs�s. Cum ab experientia patent, unam navim plus aut minus onerari posse, & minus tamen quam alia, velocitatis su� excellentiam amittere, quod explorari modo dicto possit. 2. Si una navicula, qu� minori tempore majus spatium conficit, pondere quodam oneretur, usque ad illum gradum, dum �quet lentioris cursum, ex differentia ponderum patebit excellentia unius & alterius.

3. Quoad malorum situm in navigiis. 1. Si malus non e centro navicul� sed aliunde etiam erigatur, experiri licet differentias. 2. Primo si e centro erectus sit; dein si ad puppim; tum si ad rostrum; etiam in locis quibusdam intermediis, differentia temporis, quo percurritur spatium (eh), anotanda est; unde in hoc vel illo genere navicularum explorare licet locum convenientissimum mali. 3. Pari modo si applicetur funiculus malo anteriori (g), vel posteriori (f). 4. Vel etiam si malus in situ perpendiculari reponatur, vel antrorsum vel retrorsum obliquetur, unde differentia ejus in cursu exploratur.

4. Quoad vela. 1. Si alligetur funiculus in loco mali (e), vel in (k), vel in (c), vel in (d), explorari potest vis un�us veli ad vim alterius, & inde judicari de virtute diversorum velorum. 2. Pari modo, si in diversis altitudinibus alligetur filum malis anterioribus sive posterioribus, exque differentia judicetur ad differentiam virium & tractionum velorum: in hoc casu demittendus est stipes (h) cum cochle�, ut ad idem planum horizontale sive paralelismum cum superficie aqu�, eductum sit filum.

5. Quoad ventos. S. globulus (i) augeatur vel diminuatur pondere, sive plures adjiciantur, cognoscis inde vires ventorum. Ventus enim incumbit velis, & navem per fluctus propellit: pari modo, si loco venti & veli sit pondus (i), majus vel minus.

6. Quoad fluxum & refluxum maris in alveis fluminum. 1. Si navicula sine pondere & funiculo, vel cum pari pondere utrobique ad (m) & (q) libere relinquatur in aqua, & aperiatur ad (t) foramen quoddam, per quod effluat aqua, qu� paulatim in canali subsidat; inde explorari potest, quantum navicula (C) obtemperet subsidenti� aqu�. Pari enim modo fit in alveis fluminum, cum ope �stus marini elevetur & deprimatur superficies aqu�. 2. In foramine (t) sit pistillum, quod magis vel minus aperiri possit, & sic explorari differentia curs�s in majori vel minori �stu. Quod fiat, ut modo dictum est, cum diversi generis naviculis, ad vibrationem penduli (Fig: 2), Quod longitudinem suam in omnibus his experimentis eandem servet.


[Emanuel Swedenborg]: Methodu Nova inveniendi longitudines locorum Terr� Marique ope Lun�.
Joannem Oosterwyk, Amsterdam, 1721. pp 49-55, 1 plate.


Transcribed by Lars Bruzelius.


The Maritime History Virtual Archives | Shipbuilding | Search.

Copyright © 2006 Lars Bruzelius.